- BARDOCUCULLUS
- BARDOCUCULLUSutrum a BARDIS Galliae, an BARDAEIS Dalmatiae veniant, quaeri possit? Sed prius malim. Nam vocatur Santonicus. Santones autem in Galliis, Martial. l. 14. distich. 128.Gallia Santqnicô vestit te Bardocucullô.Et Iuvenal. Sat. 8. v. 145.---- Si nocturnus adulterTempora Santonicô velas adoperta cucullô.Etiam Lingones, in Gallia, unde Lingonicus dicitur Martiali l. 1. epigr 54. v. 4.Sic interpositus vili contaminat uncoUrbica Lingonicus Tyrianthina Bardocucullus.Unde patet, vilissimum tegumenti fuisse genus; Hinc per ludibrium idem Cercopithecorum penulam l. 14. Epigr. 128. illum vocat. A' Bardaeis Illyrici populis, de quibus supra, si cum Turnebo et Salmasio appellationem eius trahere placeat, dici poterit, vestem in Illyrico inventam, post apud Gallos texi, atque in usu haberi coeptam esse. A', Bardis enim Gallorum vatibus, aut a bardis i. e. fatuis, vocis derivationem agnoscere se posse merito negat Octav. Ferrarius de re Vestiaria l. 1. c. 21. Partis 2. Hinc Bardaicus Iudex, apud Iuvenal. ut dictum, i. e. Bardocucullô vestitus, sive ille ex crassiore lana, sive ex caprarum pilis et cilicio confectus: qualem Centurionem (hune enim Poeta intelligit verbis his) hirsutam capellam audacter propterea alibi appellat. Meminit Bardaici cuculli et Capitolin. in Pertinace, c. 8. uti visum ubi docet, Commodum Imperatorem Chlamydes Graecanicas atque castrenses, et cucullos Bardaicos, et togam et arma gladiatoria, aurô, sericô gemmisque confecta gestâsse, praeter morem Romanum. Vide quoque infra, in voce Cucullus, et supra in voce Bardaei. Sed et Vestalibus bardocucullum fuisse in usu, dicemus infra voce Suffibulum, vide etiam in Tapebordum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.